ARCHISTRATICI Monasterium (S)

ARCHISTRATICI Monasterium (S)
S. ARCHISTRATICI Monasterium
in Charta anni 1077. apud Ughellum Italiae sacr. Tom. 7. p. 110. vocatur Monasterium S. Michaeli dicatum, quem principem militiae caelestis vocant Patres, Στρατηγὸν et Α᾿ρχιςτρατηγὸν τῶ ἀΰλων ταγμάτων, ut modo vidimus, in voce Archistrategus. Meminit monasterii istiusmodi etiam Ignotus Casin. c. 3. et Luithprandus l. 1. c. 2. Vide quoque Zonaram Tom. 3. Scylitzen, Nicetam in Manuele l. 7. Gregoram, Codinum, alios. Magnô nempe cultu veneratos Graecos S. Michaelem fuisse, arguunt prae coeteris vexillum, cuius paulo ante meminimus, quod in praecipuis ceremoniis deferebatur, et crebrae ei dicatae aedes sacrae. Neque minori apud Gallos reverentiâ colitur; quibus pro Regni Angelo tutelari haberi constat, cuiusque festum sollenniter celebratur, ex Caroli M. forte instituto, ait Car. du Fresne Glossar. Vide in voce S. Michael.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • MICHAEL — I. MICHAEL Patriarcha Constantinopolitanus, saeculô 13. quartus huius nominis, Thomae a Latinis oppositus. II. MICHAEL Sicidotes, Historicus, cuius historia Graeca adservatur in Bibliotheca Vaticana, ut monet Gesnerus. III. MICHAEL nomen… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”